HD008779:
Servio Assinio Celere Sexto Nonio consulibus IV Kalendas Septemberes Caius Novius Eunus scripssi me debere Hesuco Cai Caessaris Augusti Germanici servo Eueniano sestertios mille centum triginta nummos quos ab eo mutuo sumssi quos reddam ei ipssi aut Caio Sulpicio Fausto cum petiarit eosque sestertios mille centum triginta nummos quae supra sripta sunt proba recte dari stipulatus est Hesychus Cai Caessaris Augusti Germanici servus Euenianus spepondi ego Caius Novius Eunus actum Puteolis
Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)
HD053569:
$ Asinio Celere Nonio consulibus XI Kalendas Augustas supra scriptus Clua eques Raetorum turma Albi Pudentis accepi |denarios L et stipendii proximi |denarios LXXV
Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)
HD001916:
solutum esse fugitivom erronem non esse et cetera ex edicto aedilis curulis quae --- --- scripta conprehensaque sunt recte praestari et duplam pecuniam ex formula ita uti adsolet recte dari stipulatus est Titus Vestorius Arpocra minor spopondit Titus Vestorius Phoenix actum Puteolis XII Kalendas Septembres Servio Asinio Sexto Nonio consulibus Cai Iuli Cai filii Faleria Senecionis Cai Munni Cai filii Rufi Auli Fufici Donati Luci Ponti Philadelphi Titi Vestori Phoenicis Cai Pacci Felicis Cai Claudi --- Cai Matei Primogeni Cai Suetti Damae ------ ------ ------ ------ ------ ------ ------ DOM---
Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)
HD000718:
Ante diem VIII Kalendas Iunias Taurus Statilius Corvinus promagister collegii Fratrum Arvalium nomine in Capitolio natali Germanici Caesaris Iovi Optimo Maximo bovem marem immolavit eodemque die in aede Iovis Statoris recitatis tabellis Cai Caesaris Augusti Germanici in locum Cai Pomponii Graecini Lucium Annium Vinicianum et in locum Tiberi Caesaris Drusi filii Caium Caecinam Largum et in locum Marci Silani Cai filii Caium Calpurnium Pisonem Fratres Arvales cooptavit adfuerunt Marcus Furius Camillus Appius Iunius Silanus Paullus Fabius Persicus Ante diem VI Kalendas Iunias Caius Caesar Augustus Germanicus magister collegii Fratrum Arvalium in domo sua quae fuit Tiberi Caesaris avi sub divo in ara sacrificium Deae Diae concepit adfuerunt Marcus Furius Camillus Appius Iunius Silanus Cnaeus Domitius Ahenobarbus Paullus Fabius Persicus Caius Caecina Largus Taurus Statilius Corvinus Lucius Annius Vinicianus Caius Calpurnius Piso Ante diem IIII Kalendas Iunias Taurus Statilius Corvinus promagister collegii Fratrum Arvalium nomine in luco Deae Diae vaccam immolavit eodem die eodemque loco Caius Caesar Augustus Germanicus magister collegii Fratrum Arvalium cum Appio Silano flamine Deae Diae agnam opimam inmolavit et signum misit quadrigis et desultoribus adfuerunt Paullus Fabius Persicus Cnaeus Domitius Ahenobarbus Marcus Furius Camillus Caius Caecina Largus Lucius Annius Vinicianus Caius Calpurnius Piso Ante diem VI Kalendas Iulias Taurus Statilius Corvinus promagister collegii Fratrum Arvalium nomine in campo Agrippae ad aram Providentiae Augustae vaccam immolavit adfuerunt Paullus Fabius Persicus Marcus Furius Camillus Appius Iunius Silanus Servio Asinio Celere Sexto Nonio Quinctiliano consulibus Kalendis Iulis Taurus Statilius Corvinus promagister collegii Fratrum Arvalium nomine in Capitolio ante statuas consulares Iovi Optimo Maximo bovem marem inmolavit adfuerunt Paullus Fabius Persicus Marcus Furius Camillus Appius Iunius Silanus Ante diem IIII Nonas Iulias Taurus Statilius Corvinus promagister collegii Fratrum Arvalium nomine in campo ad aram Pacis Augustae vaccam inmolavit adfuerunt Paullus Fabius Persicus Marcus Furius Camillus Appius Iunius Silanus Kalendis Augustis Taurus Statilius Corvinus promagister collegii Fratrum Arvalium nomine ante templum novom divo Augusto bovem marem inmolavit adfuerunt Paullus Fabius Persicus Marcus Furius Camillus Appius Iunius Silanus Pridie Kalendas Septembres Taurus Statilius Corvinus promagister collegii Fratrum Arvalium nomine natali Cai Caesaris Augusti Germanici in Capitolio Iovi Optimo Maximo bovem marem inmolavit adfuerunt Paullus Fabius Persicus Marcus Furius Camillus Appius Iunius Silanus Ante diem XI Kalendas Octobres Taurus Statilius Corvinus promagister collegii Fratrum Arvalium nomine quod eo die Caius Caesar Augustus Germanicus consensu senatus delatum sibi patris patriae nomen recepisset in Capitolio Iovi Iunoni Minervae hostias maiores III inmolavit et ad templum novom divo Augusto unam adfuerunt Paullus Fabius Persicus Marcus Furius Camillus Appius Iunius Silanus Publius Memmius Regulus Caius Caecina Largus Lucius Annius Vinicianus Caius Calpurnius Piso Ante diem VIIII Kalendas Octobres Taurus Statilius Corvinus promagister collegii Fratrum Arvalium nomine in templo novo natali divi Augusti divo Augusto bovem marem inmolavit
Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)