HD048607:
Sacrae litterae haec quae in precem contulistis et nominis et dignitatis reparationem iure quaerunt obtinere proinde vicari intercessione quae fuerant mutilata ad integrum prisgi honoris reduci sancimus ut et vos oppidumque diligentia tuitum expetito legum adque appellationis splendore perfruamini infra scribsi have Abiabi carissime nobis incole Orcisti iam nunc oppidi et civitatis iucundam munificientiae nostrae materiem praebuerunt Ablabi carissime et iucundissime quibus enim studium est urbes vel novas condere vel longaevas erudire vel intermortuas reparare id quod petebatur acceptissimum fuit adserverunt enim vicum suum spatiis prioris aetatis oppidi splendore floruisse ut et annuis magistratum fascibus ornaretur essetque curialibus celebre et populo civium plenum ita enim ei situ adque ingenio locus opportunus esse perhibetur ut ex quattuor partibus eo totidem in sese confluant viae quibus omnibus publicis mansio tamen utilis adque accomoda esse dicatur aquarum ibi abundantem afluentiam labacra quoque publica privataque forum istatuis veterum principum ornatum populum commanentium adeo celebrem ut sedilia quae ibidem sunt facile conpleantur praeterea ex decursibus praeterfluentium aquarum aquimolinarum numerum copiosum quibus cum omnibus memoratus locus abundare dicatur contigisse adserverunt ut eos Nacolenses sibi adnecti ante id temporis postularent quod est indignum temporibus nostris ut tam opportunus locus civitatis nomen amittat et inutile commanentibus ut depraedatione potiorum omnia sua commoda utilitatesque deperdant quibus omnibus quasi quidam cumulus accedit quod omnes ibidem sectatores sanctissimae religionis habitare dicantur qui cum praecarentur ut sibi ius antiquum nomenque civitatis concederet nostra clementia sicuti adnotationis nostrae subiecta cum precibus exempla testantur huius modi sententiam dedimus nam haec quae in precem contulerunt et nominis et dignitatis reparationem iure quaerunt obtinere proinde gravitatis tuae intercessione quae fuerant mutilata ad integrum prisgi honoris reduci sancimus ut et ipsi oppidumque diligentia sua tuitum expetito legum adque appellationis splendore perfruantur par est igitur sinceritatem tuam id quod promptissime pro temporis nostri dignitate concessimus erga supplicantes festinanter implere vale Ablabi carissime ac iucundissime nobis exemplum precum ad auxilium pietatis vestrae confugimus domini Impperatores Constantine maxime Victor semper Auguste et Crispe et Constantine et Constanti nobbilissimi Caessares patria nostra Orcistos vetustissimum oppidum fuit et ex antiquissimis temporibus ab origine etiam civitatis dignitatem obtinuit et in medio confinio Galatiae Phrigiae situm est nam quattuor viarum transitus exhibet id est civitatis Pessinuntensium quae civitas distat a patria nostra tricensimo fere lapide necnon etiam civitatis Midaitanorum quae et ipsa est a patria nostra in tricensimo miliario et civitatis Amorianorum quae posita scriptum pridie Kalendas Iulias Constantinopoli Imperator Caesar Constantinus Maximus Guthicos Victor ac triumfator Augustus et Flavius Claudius Constantinus Alamannicus et Flavius Iulius Constantius nnobbilissimi Caessares salutem dicunt ordini civitatis Orcistanorum actum est indulgentiae nostrae munere ius vobis civitatis tributum non honore modo verum libertatis etiam privilegium custodire itaque Nacolensium iniuriam ultra indulgentiae nostrae beneficia perdurantem praesenti rescribtione removemus idque oratis vestris petitionique deferimus ut pecuniam quam pro cultis ante solebatis inferre minime deinceps dependatis hoc igitur ad virum perfectissimum rationalem Asianae dioeceseos lenitas nostra perscribsit qui secutus formam indulgentiae concessae vobis pecumam deinceps pro supra dicta specie expeti a vobis postularique prohibebit bene valere vos cupimus Basso et Ablabio consulibus &
Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)