GODOT Detail View

https://godot.date/id/bRNRFXph6oTsTuzsWADnZV   Copy URI to clipboard  

Calendar Date Information

Attestations

HD056079:
Imperator Caesar divi Traiani Parthici filius divi Nervae nepos Traianus Hadrianus Augustus pontifex maximus tribunicia potestate III consul III equitibus et peditibus qui militaverunt in alis tribus et cohortibus quinque quae appellantur Siliana armillata torquata civium Romanorum et I praetoria civium Romanorum et I Hispanorum Campagonum et I Alpinorum et I Thracum civium Romanorum pia fidelis et I Alpinorum et I Montanorum et I Noricorum quae sunt in Pannonia inferiore sub Lucio Cornelio Latiniano quinis et vicenis pluribusve stipendiis emeritis dimissis honesta missione quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut si qui caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas ante diem --- Apriles Imperatore Caesare Traiano Hadriano Augusto III Aulo Platorio Nepote consulibus alae Silianae torquatae civium Romanorum cui praeest Titus Seni---s --- Rusticus ex gregale Casu--- filio Besso et Su--- filiae uxori eius Bessae & Imperator Caesar divi Traiani Parthici filius divi Nervae nepos Traianus Hadrianus Augustus pontifex maximus tribunicia potestate III consul III equitibus et peditibus qui militaverunt in alis tribus et cohortibus quinque quae appellantur Siliana armillata torquata civium Romanorum et praetoria civium Romanorum et I Hispanorum Campagonum et I Alpinorum et I Thracum civium Romanorum pia fidelis et I Alpinorum et I Montanorum et I Noricorum quae sunt in Pannonia inferiore sub Lucio Cornelio Latiniano quinis et vicenis pluribusve stipendiis emeritis dimissis honesta missione quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data ---QV& $ aut si qui caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas ante diem --- Apriles ---O---AN--- ex gregale ---S---AE--- ANI& $NI--- ---VR&
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)