GODOT Detail View

https://godot.date/id/X9aAurfNcQwjt73JKzWomC   Copy URI to clipboard  

Calendar Date Information

Attestations

HD021553:
Imperatore Domitiano Augusto VIII Tito Flavio Sabino consulibus Idibus Iu--- in colonia Flavia Pacis Deultensium in curia ---talca et Caius Occeius Niger IIviri verba fecerunt Avidio Quieto legato Augusti ornatissimo viro deferendum patrocinium coloniae nostrae esse quid de ea re fieri placeret de ea re ita censuerunt cum militaverimus in legione VIII Augusta et potiti honesta missione a sacratissimo imperatore in coloniam Deultum deducti simus ei quod nondum alicui secundum summam humanitatem dandum esse ut velit patrocinium succipere coloniae nostrae tabulamque de ea re conscriptum in domu sua poni permittere ut sic coloniae nostrae humanitate sua incrementum addat quippe cui omnia singulaque eius nota sint scribendo adfuerunt --- Modestus Caius Sentilius Clemens ---us Valentinus ---ius Sentilius Claudius E&
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)