GODOT Detail View

https://godot.date/id/Wed3J2yK2WgqZsRvLD8PVR   Copy URI to clipboard  

Calendar Date Information

Attestations

HD055918:
Imperator Caesar divi Traiani Parthici divi Nervae nepos Traianus Hadrianus Augustus pontifex maximus tribunicia potestate XXII imperator II consul III pater patriae peditibus et equitibus qui militaverunt in cohorte I Musulamiorum quae est Lyciae et Pamphyliae sub Curione Navo tribuno Gresio Firmo quinis et vicenis pluribusve stipendiis emeritis dimissis honesta missione quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas nunc habent cum iis civitas datur aut si qui caelibes sunt cum iis quas postea duxerint dumtaxat singuli singulas --- Marco Vindio Vero Publio Pactumeio Clemente consulibus ex pedite ---e filio Galbae Cyrrho ---pitis filiae uxori Pamphylae et --- filio eius et Valenti filio eius descriptum et recognitum ex tabula aerea quae fixa est Romae in muro post templum divi Augusti ad Minervam Imperator Caesar divi Traiani Parthici filius divi Nervae nepos Traianus Hadrianus Augustus pontifex maximus tribunicia potestate XXII imperator II consul III pater patriae peditibus et equitibus qui militaverunt in cohorte I Musulamiorum quae est Lyciae et Pamphyliae sub Curione Navo tribuno Gresio Firmo XXV pluribusve stipendiis emeritis dimissis honesta missione quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas nunc habent cum iis civitas datur aut si qui caelibes sunt cum iis quas postea duxerint dumtaxat singuli singulas
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)