GODOT Detail View

https://godot.date/id/WcMy8Gatgp9q3ETP7VzhWn   Copy URI to clipboard  

Calendar Date Information

Attestations

HD005030:
Cnaeo Acceronio Proculo Caio Petronio Pontio consulibus IV Kalendas Iulias Caius Novius Eunus scripssi me accepisse ob mutua ab Eueno Tiberi Caessaris Augusti luberto Primiano apssente per Hessucus servum eius et debere ei sestertia decem milia nummum quae ei reddam cum petiaerit et ea sestertia decem milia quae supra scripta sunt probe recte dari stipulatus est {est} Hessucus Eueni Tiberi Caessaris Augusti liberti Primiani servus sp<o=E>pondi#sp<o>pondi#SPEPODI ego Caius Novius Eunus pro quem iis sestertiis decem milibus nummum dedi pignoris arrabonis V--- nomine tridici Alexandrini modium septem milia plus minus et ciceris faris monocopi lentis in saccis ducentis modium quattuor milia plus minus quae om{i}nia pos{s}ita habeo penes me in horreis Bassianis puplicis Puteolanorum quae ab om{i}ni vi periculo meo est dico fateor actum Putiolis
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)