GODOT Detail View

https://godot.date/id/VeRupfyd4Vyh5M8zTPAasi   Copy URI to clipboard  

Calendar Date Information

Attestations

HD015368:
Lucio Pomponio Marci filio Capitoni IIviro coloniae Augustae Emeritae praefecto fabrum flamini coloniae Augustae Emeritae flamini provinciae Lusitaniae divi Augusti divae Augustae Aulo Vitellio Lucio {filio} Vipstano consulibus decreto decurionum
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)

HD004991:
Lucio Vitellio filio Messala Vipstano Gallo consulibus pridie Nonas Septembres Lucius Faenius Eumenes scripsi mihi convenisse cum Caio Sulpicio Fausto finiendae controversi ae caussa quae mihi cum eo est qua de re ultro citro cognitores a nobis dati sunt me id vadimonium quod Sulpici cognitor cum cognitore meo Romae haberet remittere et quod is Caius Sulpicius Faustus eo nomine iudicatum solvi satis dedit acceptam stipulationem ei facere ideo si Tiberius Iulius Sporus vadimonium quod ei cum Lucio Faenio Thallo cognitore meo Kalendis Novembribus primis Romae in foro Augusti ante statuam Cai {N} Senti Saturnini triumphalem hora tertia HS MMMMMquinque milia nummum est deseruit neminem ex ea caussa cum Tiberio Iulio Sporo aut cum sponsore eius acturum aut a quo eorum petiturum exacturumque quid esset si adversus ea quid factum erit quanti ea res erit tantam pecuniam dari stipulatus est Caius Sulpicius Faustus spepondi Lucius Faenius Eumenes quodque Caius Sulpicius Faustus eo nomine quo de agitur iudicatum solvi satis dedit interrogante eo me ei acceptam stipulationem fecisse actum Putiollis
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)

HD004985:
Lucio Vitellio filio Messala Vipstano Gallo consulibus pridie Nonas Septembres Lucius Faenius Eumenes scripsi mihi convenisse cum Caio Sulpicio Fausto finiendae controversiae caussa quae mihi cum eo est qua de re ultro citro cognitores ab nobis dati sunt me id vadimonium quod Sulpici cognitor cum cognitore meo Romae haberet remittere et quod is Caius Sulpicius Faustus eo nomine iudicatum solvi satis dedit acceptam stipulationem et facere ideo si Tiberius Iulius Sporus vadimonium quod ei cum Lucio Faenio Thallo cognitore meo Kalendis Novembribus primis Romae in foro Augusto ante statuam Cnaei Senti Saturnini triumphalem hkora tertia HS MMMMMquinque milia est deseruerit neminem ex ea caus cum Tiberio Iulio Sporo aut cum sponsore eius acturum aut a quo eorum petiturum exacturumque quid esse si adversus ea factum erit quanti ea res erit tantam pecuniam dare stipulatus est Caius Sulpicius Faustus spopondi Lucius Faenius Eumenes quodque Caius Sulpicius Faustus eo nomine quo de agitur iudicatum solvi mihi satis dedit interrogante eo me ei acceptam stipulationem facere actum Puteolis
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)

HD003004:
Lucio Vitellio filio Messalla Vipstano Gallo consulibus XII Kalendas Septembres Caius Sulpicius Cinnamus scripsi me accepisse ab Gnosto Lolliae Saturninae servo nomine Marci Lolli Philippi sestertia &
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)

HD002980:
Vitellio Messala Vipstano Gallo consulibus X Idus Septembres Lucius Faenius Eumenes scripserat se consciente secum Caio Sulpicio Fausto ad vadimonium non venire caussa quaesita et dato de ea re ultro citro cognitore respondit se remittere vadimonium quod Sulpici Fausti cognitorem eo nomine haberet deinde Caius Sulpicius Faustus eo nomine stipulatus est spopondit acceptam pecuniam se habere Filenius Eumenes servus adfuerunt heredes cum familiaribus
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)