GODOT Detail View

https://godot.date/id/Rt6kEK2hL7uAPagJWaeFXi   Copy URI to clipboard  

Calendar Date Information

Attestations

HD005033:
Caio Caes{sas}are Germanico Augusto Tiberio Claudio Germanico consulibus VI Nonas Iulias Caius Novius Eunus scrips{s}i me accepisse mutua ab Hessco Eunni Tiberi Caes{s}aris Augusti liberti Primiani servo mutua et debere ei sestertia tria milia nummum praeter HS X nummum quae alio chirographo meo eidem debo et ea sestertia tria milia numerata nummum quae supra scripta sunt probe rec{e}te dari stipulatus ets Hessucus Euni Tiberi Caes{s}aris Augusti liberti Primiani servus sp<o=E>pondi#sp<o>pondi#SPEPODI ego Caius Novius Eunus in qua om{i}nis summa dedi ei pignoris tridici Alexandrini modium septem milia quot est pos{s}itum in horreis Bassianis puplicis Puteolanorum mediis horre<is=SI>#horre<is>#HORESI quod facit et saccos ducentos lentis ciceris farris monocoxpi et cados in quibus sunt modium quattuor milia qui sunt pos{s}iti in isdem horreis quae om{i}nia ab om{i}ni vi periculo meo est fateor actum Puteolis chirographum Cai Novii Eueni HS MMMtria milia mutua praeter alia HS X --- ob pignus tritici
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)

HD003046:
Caio Caesare Germanico Augusto Tiberio Claudio Nerone Germanico consulibus VI Nonas Iulias Diognetus Cai Novi Cypaeri servus scripsi iussu Cypaeri domini mei coram ipsum me locasse Hesico Tiberi Iulii Augusti liberti {PR} Eueni servo horreum XII in horreis Bassianis publicis Puteolanorum medis in quo repositum est triticum Alexandrinium quod pignori accepit hodie ab Caio Novio Euno item in isdem horreis imis intercolumnia ube repositos habet saccos legumenum ducentos quos pignori accepit ab aeodem Eunum ex Kalendis Iulis in menses singulos sestertis singulis nummis actum Puteolis Cai Novii Cypaeri A---cui Auli Fal--- Iuli Diogneti Cai Novii Cypaeri servi Cai Novii Cypaeri liberti ---i ---ni Cai Iuli Senecionis ------ Cai Novii Cipaeri servi Caio Caesare Germanico Augusto Tiberio Claudio Nerone Germanico consulibus sextum Nonas Iulias Diognetus Cai Novi Cypaeri servus scripsi iussu Cypaeri domini mei coram ipso me locasse Hesycho Tiberi Iuli Augusti liberti Eueni servo horreum duodecimum in horreis Bassianis publicis Puteolanorum medis in quo repositum est triticum Alexandrinum quod pignori accepit hodie a Caio Novio Euno item in isdem horreis imis intercolumnia ubi repositos habet saccos leguminum ducentos quos pignori accepit ab eodem Euno ex Kalendis Iulis in menses singulos sestertiis singulis nummis actum Puteolis chirographum tritici --- --- locationis horrei XII in Bassianis ------ --- a Caio Novio Euno
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)