GODOT Detail View

https://godot.date/id/NcNzvDKzx7SxFtD2i9zajV   Copy URI to clipboard  

Calendar Date Information

Attestations

HD020662:
Imperator Caesar divi Vespasiani filius Domitianus Augustus Germanicus pontifex maximus tribunicia potestate XV imperator XXII consul XVII censor perpetuus pater patriae equitibus et peditibus qui militant in ala praetoria et cohortibus decem I Lusitanorum et I Cretum et I Montanorum et I Cilicum et I Flavia Hispanorum milliaria et II Flavia Commagenorum et IIII Raetorum et V Hispanorum et VI Thracum et VII Breucorum civium Romanorum quae sunt in Moesia superiore sub Cnaeo Aemilio Cicatricula Pompeio Longino qui quina et vicena plurave stipendia meruerunt item dimissis honesta missione emeritis stipendiis quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut siqui caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas ante diem IIII Idus Iulias Tito Prifernio Paeto Quinto Fabio Postumino consulibus cohortis VI Thracum cui praeest Claudius Alpinus pediti Dolenti Sublusi filio Besso et Valenti filio eius descriptum et recognitum ex tabula aenea quae fixa est Romae in muro post templum divi Augusti ad Minervam Quinti Aemili Soterichi Cai Iuli Vitalis Quinti Pompei Homeri Publi Atini Amerimni Publi Corneli Alexandri Luci Pulli Trophimi Quinti Carrinati Quadrati Imperator Caesar divi Vespasiani filius Domitianus Augustus Germanicus pontifex maximus tribunicia potestate XV imperator XXII consul XVII censor perpetuus pater patriae equitibus et peditibus qui militant in ala praetoria et cohortibus decem I Lusitanorum et I Cretum et I Montanorum et I Cilicum et I Flavia Hispanorum milliaria et II Flavia Commagenorum et IIII Raetorum et V Hispanorum et VI Thracum et VII Breucorum civium Romanorum {et} quae sunt in Moesia superiore sub Cnaeo Aemilio Cicatricula Pompeio Longino qui quina et vicena plurave stipendia meru<e>runt item dimissis honesta missione emeritis stipendiis quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut siqui caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas ante diem IIII Idus Iulias Tito Prifernio Paeto Quinto Fabio Postumino consulibus cohortis VI Thracum cui praeest Claudius Alpinus pediti Dolenti Sublusi filio Besso et Valenti filio eius descriptum et recognitum ex tabula aenea quae fixa est Romae
     Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)