HD055887:
$ Dacicus pontifex maximus tribunicia potestate XVIII imperator VII consul VI pater patriae peditibus et equitibus qui militaverunt in cohortibus duabus quae appellantur II Bracaraugustanorum et IIII Gallorum et sunt in Thracia sub Statilio Maximo quinis et vicenis pluribusve stipendiis emeritis dimissis honesta missione per Iuventium Celsum quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut siqui caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas ante diem XIIII Kalendas Augustas Caio Clodio Nummo Lucio Caesennio Sospite consulibus cohortis IIII Gallorum cui praeest Caius Vindilicius Cai filius Publilia Fontanus ex equite Caio Iulio Cai filio Valente Tralli et Iulio Cai filio eius et Valentinae filiae eius et Gaiae filiae eius descriptum et recognitum ex tabula aenea quae fixa est Romae in muro post templum divi Augusti ad Minervam Imperator Caesar divi Nervae filius Nerva Traianus Optimus Augustus Germanicus Dacicus pontifex maximus tribunicia potestate XVII imperator VI consul VI pater patriae peditibus et equitibus qui militaverunt in cohortibus duabus quae appellantur II Bracaraugustanorum et IIII Gallorum et sunt in Thracia sub Statilio Maximo quinis et vicenis pluribusve stipendiis emeritis dimissis honesta missione per Iuventium Celsum quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut siqui caelibes Essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas ante diem XIIII Kalendas Augustas Caio Clodio Nummo Lucio Caesennio Sospite consulibus cohortis IIII Gallorum cui praeest Caius Vindilius Cai filius Publilia Fontanus ex equite Caio Iulio Cai filio Valenti Tralli et Iulio filio eius et Valentinae filiae eius et Gaiae filiae eius Tiberi Iuli Urbani Publi Cauli Vitalis Luci Pulli Verecundi Cai Vettieni Hermetis Publi Atini Trophimi Auli Cascelli Proculi Luci Pulli Anthi
Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)