HD055868:
Nero Claudius divi Claudi filius Germanici Caesaris nepos Tiberi Caesaris Augusti pronepos divi Augusti abnepos Caesar Augustus Germanicus pontifex maximus tribunicia potestate VII imperator VII consul IIII equitibus qui militant in alis IIII quae apellantur I Hispanorum et Aravacorum et I Hispanorum Auriana et II Hispanorum et Aravacorum et II Ast<u=O>rum#Ast<u>rum#ASTORUM et sunt in Illyrico sub Lucio Salvidieno Salviano Rufo qui quina et vicena stipendia aut plura meruerant quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut siqui caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas ante diem VI Nonas Iulias Cnaeo Pedanio Salinatore Lucio Velleio Paterculo consulibus alae II Hispanorum et Aravacorum cui praeest Sextus Gavius Gallus decurioni Dasio Carmai filio Breuco et Proculo filio eius et Priscillae filiae eius et Proculae filiae eius et Procellae filiae eius descriptum et recognitum ex tabula aenea quae fixa est in Capitolio ad latus sinistrum aedis thensarum extrinsecus Nero Claudius divi Claudi filius Germanici{i} Caesaris nepos Tiberi Caesaris Augusti pronepos divi Augusti abnepos Caesar Augustus Germanicus pontifex maximus tribunicia potestate VII imperator VII consul IIII equitibus qui militant in alis IIII quae appellantur I Hispanorum et Aravacorum et I Hispanorum Auriana et II Hispanorum et Aravacorum et II Ast<u=O>rum#Ast<u>rum#ASTORUM et sunt in Illyrico sub Lucio Salvidieno Salviano Rufo qui quina et vicena stipendia aut plura meruerant quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus Quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut siqui caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas ante diem VI Nonas Iulias Cnaeo Pedanio Salinatore Lucio Velleio Paterculo consulibus alae II Hispanorum et Aravacorum cui praeest Sextus Gavius Gallus decurioni Dasio Carmai filio Breuco et Proculo filio eius et Priscillae filiae eius et Proculae filiae eius et Procellae filiae eius descriptum et recognitum ex tabula aenea quae fixa est in Capitolio ad latus sinistrum aedis thensarum extrinsecus Marci Petroni Flacci equitis Romani Publi Corneli Crispini equitis Romani Sexti Pompili Flori equitis Romani Cai Titi Firmi Titi Minuci Modesti Luci Ovidi Prisci Publi Critti Narcissi Marci Petroni Narcissi
Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)