HD021436:
Vadimonium factum Marco Calatorio Speudonti in IIII Idus Martias primas Romae in foro Augusto ante aedem Martis Ultoris hora tertia HS Mmille dari stipulata est ea quae se Petroniam Spuri filiam Iustam esse dicat spopondit Marcus Calatorius Speudon actum IIII Idus Martias Caesare Augusti filio Domitiano III Lucio Cassidieno --- consulibus
Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)
HD005920:
Imperator Caesar Vespasianus Augustus pontifex maximus tribunicia potestate VI imperator XIIII pater patriae censor consul VI designatus VII peditibus et equitibus qui militant in cohortibus decem quae appellantur I Antiochensium et I Sugambrorum veterana et I Raetorum et I Lusitanorum et III et IV et V et VII et VIII Gallorum et Cisipadensium et sunt in Moesia sub Sexto Vettuleno Ceriale qui quina et vicena stipendia aut plura meruerant quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut si qui caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas ante diem IIII Kalendas Maias Caesare Augusti filio Domitiano III Lucio Pasidieno Firmo consulibus cohortis I Raetorum cui praeest Caius Quintius Laberius Tutor Sabinianus pediti Herae Serapionis filio Antiochia descriptum et recognitum ex tabula aenea quae fixa est Romae in Capitolio post piscinam in tribunali deorum Imperator Caesar Vespasianus Augustus pontifex maximus tribunicia potestate VI imperator XIIII pater patriae censor consul VI designatus VII peditibus et equitibus qui militant in cohortibus decem quae appellantur I Antiochensium et I Sugambrorum veterana et I Raetorum et I Lusitanorum et III et IV et V et VII et VIII Gallorum et Cisipadensium et sunt in Moesia sub Sexto Vettuleno Ceriale qui quina et vicena stipendia aut plura meruerant quorum nomina subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent cum est civitas iis data aut si qui caelibes essent cum iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas ante diem IIII Kalendas Maias Caesare Augusti filio Domitiano III Lucio Pasidieno Firmo consulibus cohortis I Raetoriae cui praeest Caius Quintius Laberius Tutor Sabinianus pediti Herae Serapionis filio Antiochia descriptum et recognitum ex tabula aenea quae fixa est Romae in Capitolio Luci Domiti Luci fili Collina Veri Publi Coeli Quinti fili Falerna Bruti Rufi Quinti Iuli Lentuli Quinti Aquili Cai fili Voltinia Campani Titi Lossi Titi fili Galeria Severi Sexti Lossi Titi fili Galeria Apollinaris Publi Atini Publi fili Velina Augustalis
Contributor: grieshaber (last update: 2018-12-28)